monumenta.ch > Cassiodorus > ALEXANDER MAMMAEAE XXI. > 13 > 100 > 6 > GALLUS ET VOLUSIANUS XXVI. > 6 > 6 > 37 > 44 > 135 > 25 > 33 > bmv294.39 > 137 > 110 > 18 > 31 > 85 > 52 > 1 > 9 > 26 > 18 > sectio > 44 > 19 > 11 > 11
Cassiodorus, Historia Eccl., 4, X.Epistula Antiocheni concilii de fide, et de bello Francico, et de Antiochiae terraemotu. <<<     >>> XII.Quod mortuo Eusebio Paulus in ecclesiam rursus introductus sit, et ab Arianis Macedonius institutus.

Cassiodorus, 4, CAPUT XI.Quomodo Gregorius Alexandriam venerit, et fugerit Athanasius, et quae mala per Gregorium gesta sint.

1 Interea Gregorium deducebat in Alexandriam Syrianus magister militiae, et cum eo armati milites numero quinque millia, quibus etiam aderant Arii sectatores ibi morantes. Sed quomodo Athanasius ecclesia pulsus, ne caperetur effugit, arbitror esse dicendum. Erat enim vespera, et populus in vigiliis observabat: sperabaturque futura collectio. Inter haec venit magister militum, et circa ecclesiam per cohortes suos milites ordinavit.
2 Athanasius autem videns quae fiebant, cogitavit ne propter se ulla laesio populo proveniret. Et praecipiens diacono ut compleret orationem, rursus psalmum fecit imponi. Dumque consonantia psalmodiae celebraretur, per unam ianuam ecclesiae egrediebantur omnes. Quo facto, milites quidem sine commotione steterunt. Athanasius autem inter medios psallentium illaesus abscessit.
3 Et hoc modo fugiens, Romam profectus est. Porro Gregorius Alexandrinae tunc praesedit Ecclesiae. Alexandrinorum vero plebs non ferens quod erat gestum, ecclesiam quae Dionysii nuncupatur incendit. [SOCRATES, lib. II, cap. 8; edit. Christ. Vales. cap. 11, p. 88.]
Cassiodorus HOME

bav823.122 bav824.93 bnf1603.61

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik